tan-gram
|
alkuin
propositiones ad acuendos juvenes XVII solutio primo omninum ego et soror mea introissemus in navem et transfretassemus ultra, transfretatoque fluvio dimisissem sororem meam de navi et reduxissem navem ad ripam. tunc vero introissent sorores duorum virorum, illorum videlicet, qui ad litus remanserant. illis itaque feminis navi egressis soror mea, quae prima transierat, intraret ad me navemque reduceret. illa egrediente foras duo in navem fratres intrassent ultraque venissent. tunc unus ex illis una cum sorore sua navem ingressus ad nos transfretasset. ego autem et ille, qui navigaverat, sorore mea remanente foris, ultra venissemus. nobisque ad litora vectis, una ex illis duabus quaelibet mulieribus ultra navem reduceret, sororeque mea secum recepta pariter ad nos ultra venisset. et ille, cuius soror ultra remanserat, navem ingressus eam secum ultra reduceret. et fieret expleta transvectio nullo maculante contagio. kontext: | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||